라틴어 문장 검색

Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 4:1)
Haec autem, quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellavit atque irrctivit, cratem facit et pluribus radicibus inter se conexis angitur,nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:3)
Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:2)
cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:3)
multa quippe et diversa angebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장2)
gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장2)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam fractus animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION