라틴어 문장 검색

Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:3)
Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:2)
De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 1:1)
Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 10:1)
Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 12:4)
Ipse dehinc coruus, leso quasi corpore prorsus, Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis, Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:14)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
(불가타 성경, 호세아서, 2장11)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Pudebit aucti nominis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 6:1)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:30)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION