라틴어 문장 검색

(Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:7)
Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:17)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:14)
Hoc enim societati quemvis ineptum reddit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:17)
Tandem correptus racionibus his uir ineptus, Sensit in exemplis mulieris tam sapientis, Insciciae quantae tempus censere sit ante, Vanaque sectari, sectandaque non meditari, Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:27)
Quam super inuectus furiosus hic et uir ineptus, Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:19)
"Que tibi sunt uires, me sic ut ineptus adires?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:4)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
(불가타 성경, 나훔서, 1장11)
Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:4)
Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 57:11)
Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.
(카이사르, 아프리카 전기 72:8)
Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장10)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
thorax levi manu pertractandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장69)

SEARCH

MENU NAVIGATION