라틴어 문장 검색

Maxime vero omnium nos movit, quod si interponeretur intervallum temporis aliquod notabile inter veritatem et visum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:11)
Etiam ex hoc fundamento inaequalitatis motuum quoad velocitatem, excogitavit Galilaeus causam fluxus et refluxus maris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:9)
Ista enim inaequalitas ordinata revera filia coeli est, et generationis mater;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:2)
atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:5)
denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:6)
Debuerat autem notare similem efformationem in testis ovorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:14)
postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:25)
Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
In perturbationes siquidem illae praecepta et regulas penitus excutiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:14)
Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:7)
in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장16)
Alii enim eorum sunt superflui, alii deminuti secundum utrasque habitudines inaequalitatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:2)
Omnis quippe inaequalitas aut in maioribus aut in minoribus consideratur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION