라틴어 문장 검색

Succurras misero, precor, furori Et serves aliquando neglegenter Illos qui male cor meum perurunt, Quos et noctibus et diebus opto In nostro cupidus sinu videre, Formosos, niveos, pares, gemellos, Grandes, non pueros, sed uniones.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIX3)
coloremque et crines flavos ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5588)
iris roscida quia cum nubibus est, quae rore non carent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7001)
ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7415)
nam 'pruna' a perurendo dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7886)
et durae q. s. r. m. id est quae hodie roscida, olim quercus sudabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 301)
roscida mala matutini roris umore perfusa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 371)
hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 2:2)
Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 4:1)
Roscida purpurea supprime lora manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 139)
roscida luciferos cum dea iungit equos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:1)
sed facile haeremus, validoque perurimur aestu, et nimium certa scimus amare fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:4)
subducunt oneri colla perusta boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 514)
aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
roscida per tenebras Faunus ad antra venit, utque videt comites somno vinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권216)

SEARCH

MENU NAVIGATION