라틴어 문장 검색

At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 7:1)
Quippe Thracas in res suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 3:2)
haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8087)
ignem pectoribus arsisse Asper dicit, ignem hunc animae intellegendum calorem, venientem ex ferocia, ut sit 'cum vim suae crudelitatis efflaret', ut in georgicis spirantem naribus ignem de equo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5654)
492M qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam ferociam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 213)
procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum32)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 140)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 20:3)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION