라틴어 문장 검색

Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:9)
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)
Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:28)
sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:45)
Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid Militat aduersum morbos nostramque renodat, Instantis morbi proscripta peste, salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:10)
Vnica coniecto tante solacia pestis, Que tamen effectu describere nolo, priusquam Norma iudicii uestri mens nostra probetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:4)
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno, In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum Consimili sanie morboque laboret eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:2)
O grauis euentus, casus miser, unica pestis!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:10)
O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis, Culpa grauis, morbus communis, publica pestis, Ianua peccati, viciorum mater, origo Nequicie, semen odii, uenacio pugne!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:15)
Hec pestis rectum uiciat, deturpat honestum, Fermentat mores, iustum fugat, utile perdit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:20)
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore Predicat interni rabiem pestemque furoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:4)
Tabe sua uiciat comitem, sociumque planetam Vel seuum seuire docet, uel forte benignum Nequicia docet esse trucem leditque ueneno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION