라틴어 문장 검색

' Expalluit notabiliter, quamvis palleat semper, et haesitabundus:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:3)
Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:1)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
si doctus videare rudi, petulansve pudenti, diffidet miserae protinus illa sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:573)
Viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas "fer pater" inquit "opem si flumina numen habetis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:8)
Serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:1)
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:8)
Expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:7)
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis17)
tum lasciva protervitas et luxus petulans (heu pudet ac piget!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말7)
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 38)
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION