라틴어 문장 검색

at fratres pro 'at fratrum pars'. animosa phalanx quasi phalanx, id est legio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2771)
haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 2:3)
hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:6)
obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:2)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:5)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:4)
numquam nisi in raeda, tum in equo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:3)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:3)
At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, ingenti trepidare metu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 19:8)
Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:14)
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:11)
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION