라틴어 문장 검색

Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
"Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:12)
Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem,
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:47)
"somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III112)
Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V22)
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVI3)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIX1)
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII5)
Inserta phialae Mentoris manu ducta Lacerta vivit et timetur argentum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XL1)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
De praetoricia folium mihi, Paule, corona Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII1)
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis, Mittere cum possis vel cocleare mihi, - Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis, Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII12)

SEARCH

MENU NAVIGATION