라틴어 문장 검색

Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)
Sed et Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione servari sibi anteloquii functionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:4)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
e nubibus secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4214)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
vasto antro physica ratione hoc fingit poeta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 529)
tu mihi quodcumque hoc regni rediit ad physicam rationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 781)
aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1332)
placat sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1423)
nam physici dicunt omnia per diem crescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3062)

SEARCH

MENU NAVIGATION