라틴어 문장 검색

Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus, rerum secundarum praecipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo, quae in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:8)
Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:11)
Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:7)
Quae omnia, licet religio abesset, morali cuidam virtuti externae conducere possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:8)
Lectio librorum moralium res est paulo hebetior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:10)
At in moralibus iuventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:30)
moralis gravitatem quandam morum conciliat;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:32)
— Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:10)
Item, vult Aristoteles VI Physicorum quod eiusdem rationis est magnitudo, motus et tempus, quantum ad finitatem et infinitatem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:1)
cum igitur nulla magnitudo sit infinita, sicut probat Aristoteles III Physicorum, ergo nec motus est infinitus, nec tempus, ergo nec mundus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:2)
Hoc idem, apparet per Aristotelem VIII Physicorum, qui dicit quod, licet aliquid sit aeternum, non tamen debet poni principium:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:1)
omnis autem transmutatio habet subiectum et materiam, ut scribitur principio VIII Metaphysicae et VII eiusdem et III Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:3)
Et propter hanc rationem Aristoteles VIII Physicorum omnem motum novum reducit ad motum primum, sicut ad causam suam, qui secundum opinionem suam est aeternus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:5)
Et ideo Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse naturam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:5)
Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION