라틴어 문장 검색

lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, piaculum furoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장9)
addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장3)
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장2)
interim ut piaculum obicitur centurio Crispinus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장7)
Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 2:1)
haec noster de rege piacula sanguis sumat et heu cunctae quas misit in aequora gentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 856:2)
hic numinis ingens horror et incautis decreta piacula linguis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 456:1)
quot mihi post lacrimas, post quanta piacula patrum serus ades, quam parva tuis iam gloria factis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 592:1)
Dixit et urgentis per sera piacula fati nescius extremum hoc armis innectere palmas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 268:1)
sunt certa piacula quae teter pure lecto poterunt recreare libello.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0120)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
quis caelum terris non misceat et mare caelo, si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II17)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)

SEARCH

MENU NAVIGATION