라틴어 문장 검색

Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)
Oportebat quippe tunc etiam, ut in ipsis praesignaret Deus per aliquod abundantioris gratiae donum quam acceptior sit ei qui sobrie vivit, et se ab illecebris hujus mundi per contemptum ejus abstrahat, quam qui voluptatibus ejus deditus, spurcitiis omnibus se immergit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:6)
Deus autem reprobis et infidelibus nonnunquam maxima dona distribuit, quae aliorum doctrinae vel usui necessaria fore videt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:8)
Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, quotidie sacramenta Ecclesiae ad invocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:15)
Si enim supra positam ab Apostolo causam discutiamus, quia videlicet quosdam eorum post divinam quam assecuti sunt notitiam, in reprobum sensum tradi meminerit, cum in suis scilicet evanescerent cogitationibus, dicentes se esse sapientes (Rom. I, 19 et seq.), id est suam sapientiam proprio studio vel ingenio ascribentes, non divinae gratiae dono tribuentes, reperiemus eos qui praecipui habentur, omnem praecipue philosophiam divinae tribuere gratiae, veluti Socratem, sive Platonem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:22)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Nisi fallor, Spiritum sanctum intellexerunt philosophi ipsis animabus nostris vitam spiritalem, distributione scilicet suorum donorum, ut sicut singulae animae vita corporum, Spiritus autem sanctus vita animarum, quas vegetando ad profectum bonorum operum promovet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:1)
Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:2)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)
Qui etiam ubi ait ipsam animam creare sibi corpora et condere, eam Creatorem rerum, et per hoc Deum astruit esse, et creatarum rerum ordinationem et praeparationem ad bona opera donorum suorum distributione, ut sibi eas dignum habitaculum efficiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:45)
Cujus dona aliqua ad vitam tam sapientissimi quam simplices atque idiotae habent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:8)
Tenebat certissime, et dona Dei per quemcunque malum contaminari non posse, nec divina sacramenta contractu pravorum inquinari, cum aut in nomine Trinitatis infideles baptizant, aut pessimi quique divina verba praedicant, aut prophetias loquuntur, et nonnunquam miracula faciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:3)
Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:11)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
In ipso enim solo omnium est plenitudo scientiarum, cujus donum est omnis scientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION