라틴어 문장 검색

Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:15)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Asellum in prato timidus pascebat senex.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus ad senem pastorem.3)
Asellus apro cum fuisset obvius:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.2)
Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi, Cui pro salute votum debebat sua, Asello iussit reliquias poni hordei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.1)
Asellus autem, qui solebat pauperi Quaestum referre, stabat portae in limine.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.5)
Asellus notum proximum tectum subit Et voce magna sese venisse indicat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.9)
Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus Adsiduo domitus verbere lentus eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 711)
ebrius, ecce, senex pando Silenus asello vix sedet, et pressas continet ante iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:378)
dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque quadrupedem ferula dum malus urget eques, in caput aurito cecidit delapsus asello:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:379)
quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit, exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, et quicumque tuas accolit, Haeme, nives, caeditur et rigido custodi ruris asellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권227)
venerat et senior pando Silenus asello, quique ruber pavidas inguine terret aves, dulcia qui dignum nemus in convivia nacti gramine vestitis accubuere toris, vina vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce rivus agebat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권231)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)

SEARCH

MENU NAVIGATION