라틴어 문장 검색

" Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam.
“사람의 아들아, 바빌론 임금 네부카드네자르는 티로를 치려고 자기 군대에게 힘겨운 일을 시켰다. 모든 군사의 머리털이 빠지고 어깨가 벗겨지기까지 하였지만, 티로를 치려고 애쓴 일에 대한 보상을 그 자신도 그의 군대도 티로에서 받지 못하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장18)
pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
너희가 약한 양들을 모조리 옆구리와 어깨로 밀어내고 뿔로 밀쳐 내어 밖으로 흩어 버렸으니, (불가타 성경, 에제키엘서, 34장21)
Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: " Ecce quae colebatis ".
다니엘은 역청과 굳기름과 머리털을 가져다가 한데 끓여 여러 덩어리로 만들고 나서, 그것들을 뱀의 입 쪽으로 던졌다. 뱀은 그것들을 먹더니 터져 죽었다. 그러자 다니엘이 말하였다. “보십시오, 여러분이 숭배하던 것을!” (불가타 성경, 다니엘서, 14장27)
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
요한은 낙타 털로 된 옷을 입고 허리에 가죽 띠를 둘렀다. 그의 음식은 메뚜기와 들꿀이었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 3장4)
Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
또 그들은 무겁고 힘겨운 짐을 묶어 다른 사람들 어깨에 올려놓고, 자기들은 그것을 나르는 일에 손가락 하나 까딱하려고 하지 않는다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 23장4)
Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
그러다가 양을 찾으면 기뻐하며 어깨에 메고 (불가타 성경, 루카 복음서, 15장5)
Legant in Deuteronomio mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam conjugio (Deut.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:7)
Ergo magis ex corde quam ex pilo senectus ipsa deprehenditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:11)
Et aptius valde rubentis scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae sive Italiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 3:8)
Truncos opifex et inutile lignum Cogit in humanas species, et robore natam Progeniem telo efformat, nexuque tenaci Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos, Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:4)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
ut, secundum Apostolum, iunctis humeris, onera invicem tolerent;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:8)
ut quod solus non poteram, iunctis humeris facilius sustinerem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:24)
Ordo supercilii, iusto libramine ductus, Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorum Luxurians, sese geminos exemplat in arcus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:3)
Non male colla sedent, humero non insidet alta Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION