라틴어 문장 검색

Quod ego audiens et ingeniosam benevolentiam illius ex parte, atque etiam tam devotam erga studium divinae sapientiae voluntatem eius cognoscens, immensas Omnipotenti Deo grates, extensis ad aethera volis, tacitus quamvis, persolvi, Qui tantam erga studium sapientiae devotionem in regio corde inseruerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:3)
in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:2)
Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:4)
'Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,' quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, 'Cor regis in manu Domini,' id est consilium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:7)
Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:1)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia et devota, educatus fuisset, atque naturae suae ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter iussit, toto exercitu praesente, in loco ipso ubi pugnatum fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:2)
Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:2)
3. Referebant etiam regem Ferdinandum se spe nonnulla pascere Philippum ei permissurum regimen Castiliae durante vita sua, quod Ferdinandus certe ei persuadere vehementer conatus est, tam opera consiliariorum quorundam ipsius Philippi quos Ferdinandus sibi devotos habuit, quam praecipue protestatione quod si Philippus in hoc non acquiesceret se iuvenem aliquam uxorem ducturum, unde eum successione in regna Arragoniae et Granadae privaret si forte ipsi filius natus foret, postremo intimando ei imperium Burgundorum ab Hispanis nullo modo toleratum iri antequam Philippus mora et tractu temporis factus esset tanquam Hispanus naturalis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 3:1)
Quinetiam acerbas populi sui queremonias contra exactiones et oppressiones Dudleii et Empsoni et eorum sequacium audiens, partim per homines probos et devotos qui circa eum erant, partim per conciones publicas (concionatoribus in hac parte munere suo libere fungentibus), magna circa eas res poenitentia et conscientiae morsibus, ut pius princeps, tactus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:19)
Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi devotis, fortunas suas et labores misceant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:16)
Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:47)
Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:17)
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION