라틴어 문장 검색

nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano an melius fient piratae, magne, coloni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3594)
Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1274)
unde Lucanus "an melius fient piratae, magne, coloni?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1275)
Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:6)
deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:4)
in aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Daphita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:2)
Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:9)
Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:7)
piratarum enim melior fides quam senatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:7)
si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:2)
nam pirata non est ex perduellium nurnero definitus, sed communis hostis omnium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:5)
facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 9:5)
quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:4)
"quippe et, cantet si naufragus, assem protulerim?"
(페르시우스, 풍자, satire 165)
Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION