라틴어 문장 검색

interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc quod turpis et crudelis sit, impellunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 261:1)
piraticam quoque ut musicam et dici adhuc vetabant mei praeceptores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 97:2)
paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:2)
Iacuisti in piratico myoparone;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:8)
nihil in illa deprehendi poterat piraticum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:10)
tu si publica fata non vetarent ut Byrsam peteres vel Africanae telluris Tanaiticum rebellem, confestim posito furore Martis post piratica damna destinaret plenas mercibus institor carinas, et per te bene pace restituta non ultra mihi bella navigarent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium57)
glacies Alpina deletur et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:5)
de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 3:1)
Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici33)
Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque procursu medium atque hausta vestitur harena, tum madidos artus alterno pulvere siccant, collaque demersere umeris et bracchia late vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus, submissus tergo et genibus vicinus harenae, ille autem, Alpini veluti regina cupressus verticis urgenti cervicem inclinat in austro vix sese radice tenens, terraeque propinquat, iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권333)
alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antique praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 380:1)
Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 317:1)
per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 363:1)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION