라틴어 문장 검색

grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI27)
conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:14)
Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 6:1)
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati Et positum est nobis nil here praeter aprum, Non quae de tardis servantur vitibus uvae Dulcibus aut certant quae melimela favis, Non pira quae longa pendent religata genesta Aut imitata brevis Punica grana rosas, Rustica lactantes nec misit Sassina metas Nec de Picenis venit oliva cadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII1)
Capparin et putri cepas hallece natantis Et pulpam dubio de petasone voras, Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana, Resinata bibis vina, Falerna fugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII2)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
et est una pars orationis, ut eduramque pirum, id est valde duram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6102)
sic in primo Aeneidis "purpureoque alte suras aptare cothurno". evincta vel simpliciter, vel valde, ut "eduramque pirum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 322)
alias vere stant, ut "stant manibus arae". Verrius Flaccus iuniperum iuvenem pirum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 533)
crustumiis pro 'Crustuminis'. Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 881)
eduramque pirum 'e' praepositio adimit significationem et adicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1451)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)
Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:8)
"vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 23)
Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1166)

SEARCH

MENU NAVIGATION