라틴어 문장 검색

quid enim hinc congruentius dixerim, cum piscis pisce decipitur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:4)
Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:3)
Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:20)
Equat Libra diem, crudescit Scorpius, alget Chyron, Capra riget, diffunditur Vrna, madescunt Pisces, exultat Aries, vexilla gerendo Veris, preradiat Taurus Geminique Latones.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:12)
Tertia vero, viriditatem praeferens smaragdineam, [0434B] refocillationis oculorum in se gerebat antidotum, in qua, sub imaginario flumine, pisces suae naturae nando littoris exercitium frequentabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:53)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Illic in sirenum renibus piscis, homo legebatur in facie.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:129)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)
Pisces in aquarum superciliis enatantes, in quantum sensualitatis patiebatur inertia, quadam festivitatis hilaritate, suae dominae ornabant adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:20)
Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:20)
Haec pestilentia etiam non vulgari humilitate contenta, profundius progreditur ad praelatos, qui salmones et lucios, caeterosque pisces aequipollenti generositate praesignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:7)
In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, [0463C] piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:8)
Imperator itaque cognoscens ducis constantiam, eumque ad suam praesentiam invitari non posse, iterato moleste accepit, et hordeum et pisces ad vendendum subtraxit, deinde panis alimentum, ut vel sic coactus dux imperatoris praesentiam non recusaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:1)
Sed dux Godefridus gloriosus, illorum misertus, panem unum cum portione carnis vel piscis ex proprio sumptu Hartmano constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION