라틴어 문장 검색

Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 1:1)
Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:3)
Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:4)
Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:1)
Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:2)
stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:2)
Iulias frigidioribus locis idem praestari:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:6)
Livia in familiam Iuliam nomenque Augustum adsumebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장2)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장5)
litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae credebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장8)
Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos Caesar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장1)
de adulterio satis caveri lege Iulia visum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION