라틴어 문장 검색

Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.
(불가타 성경, 집회서, 12장19)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장11)
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장19)
Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:7)
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:15)
Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:18)
Nudae Venerem cinxere catervae plaudentesque simul tali cum voce sequuntur:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:114)
plaudentem cerne senatum et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:84)
Oriensque regna fratrum simul Occidensque plaudat;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:8)
Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)
utque favet somnus, plaudebant numina dictis et circumfusi sacra corona chori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
laetatur eques plauditque senator votaque patricio certant plebeia favori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:33)
Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION