라틴어 문장 검색

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:9)
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:2)
non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi Troicaque obsidens longinquo moenia bello periuri Pelopis vastabit tertius heres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 17:1)
Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:3)
quamvis, enim, hostis esset, tamen, humanitate et virtute ejus miranda captus, necessitatem diram plorabat, qua juvenem tam egregium morte plectere coactus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.38)
Nos, autem, ira, amicitia, inimicitiis, odio, et invidia omni, penitus vacui, eum morte plecti oportuisse sentimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.44)
Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0210)
tergo plector enim.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장62)
Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:9)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)
tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta movebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:11)
Sili, Castalidum decus sororum, Qui periuria barbari furoris Ingenti premis ore perfidosque Astus Hannibalis levisque Poenos Magnis cedere cogis Africanis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV1)
Tu Cannas Mithridaticumque bellum Et periuria Punici furoris Et Sullas Mariosque Muciosque Magna voce sonas manuque tota.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION