라틴어 문장 검색

— Quem pellis, inquit, aenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 18:2)
riguere comae, gressusque coercens Languor in extrema tenuit vestigia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:24)
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)
riguerunt corda, diuque Spe mortis decepta iacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:32)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
anima periere retenta Membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:9)
vicina colentes Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:17)
Quae dum miratur pingui se rore teneri, Concreto riguit vincta repente gelu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX2)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
Dat tibi securos vilis tegeticula somnos, Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII2)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII5)
Haec quae difficili turget paganica pluma, Folle minus laxast et minus arta pila.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLV Pila paganica1)
Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVI Cervical2)
Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLIX Tomentum Leuconicum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION