라틴어 문장 검색

has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)
Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 85:1)
"'Sanguinem pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, sudasse simulacra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 85:1)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
mollis erat tellus rorata mane pruina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권222)
Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx coeperit et quintae tempora lucis aget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권255)
), certa subest litore siccabat rorantes nuda capillos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권96)
certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas, mota dea est operique favet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권492)
spargit et ipse suos lauro rorante capillos et peragit solita fallere voce preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권418)
fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:4)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 44:1)
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:1)
luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:2)
"a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3101)

SEARCH

MENU NAVIGATION