라틴어 문장 검색

aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
roscida per tenebras Faunus ad antra venit, utque videt comites somno vinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권216)
sub Iove duravit multis inmota diebus, et lunae patiens et pluvialis aquae, fors sua cuique loco est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권347)
nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권63)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:3)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:2)
Concava vallis erat, quo se demittere rivi adsuerant pluvialis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:3)
o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat, lucem, qua tribuis nil pretiosius, lucem, qua reliqua praemia cernimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae42)
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, cum prius innocuas tulerit natura cicutas, roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen pabula lascivis dederit sincera capellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 169)
inpacta quotiens corpus attigerat salix, tenui rubebant sanguine uda vimina, quem plaga flerat roscidis livoribus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1296)
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:3)
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, quos, Amasene pater.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:3)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION