라틴어 문장 검색

Si igitur pluviam nunc facere possit aut velit, eo utique tempore id facere potest, aut etiam vult, in quo id eum facere non oportet quod ab omni dissonat ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:2)
cum tamen dicitur, potens est ambulare in aquis, si ad actum ambulandi potius quam ad potentiam haec determinatio referatur, ut videlicet intelligamus eum habere potentiam hunc actum exercendi etiam in undas, falsum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:13)
Ideoque ad praesens eius recuso iudicium, quia 'Saepe suos nautas valida relinquit in unda'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 2:3)
Sed et si studeat internuntio se celare fideli, te sine dubio valida relinquit in unda et te subterfugit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:8)
Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:6)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)
Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:2)
medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:5)
ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:10)
Cum vero tenues nebulas spiracula terrae Fundunt, et madidi fluitant super aequora fumi, Pabula venturae pluviae;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:15)
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam, Agricolae caveant;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:20)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila coeli Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:26)
Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
Ut tollis undas!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION