라틴어 문장 검색

me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:7)
Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X53)
Qui enim moriens poema suum legavit igni quid nisi famae suae posteritati subtrahendo curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:3)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:2)
Quod si non scombris scelerata poemata donas, Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L7)
unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3189)
Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3827)
nam et coniunctio poematis melior est, et Homerus etiam sic inchoavit ὡ`σ φάτο δάκρυ χέων.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline pr4)
nam in sacris Tiberinus, in coenolexia Tiberis, in poemate Thybris vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 314)
unde apparet non ad historiam, sed ad ornatum poematis haec nomina pertinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7642)
quae flamma eodem anno con- sulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1053)
sed videlicet hoc tempore, id est in hoc bello, poemata nostra non valde ad- mittuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 114)
da facilem cursum meo scilicet poemati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 401)
plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION