라틴어 문장 검색

At in moralibus iuventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:30)
Neque quisquam infirmi iudicii existimet iustas leges adversus politica vera aliquid antipathiae habere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:7)
Nam nihil ex nihilo exsistere uera sententia est, cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:5)
Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:10)
Maior patet, quia natura materialis nihil agit de novo nisi prius agatur ab alio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:4)
natura enim materialis non potest esse primus motor.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:5)
Et omne agens materiale est ens genitum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:7)
Nec est instantia de corpore caeli, quia si sit ens materiale, tamen non habet materiam univoce cum rebus generabilibus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:8)
non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, quod est amor sanctus, sive caritas.
(단테 알리기에리, Epistolae 118:2)
Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:31)
ex quo iam innotescit illud Politice:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:33)
utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:5)
Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:26)
Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:10)
Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De Politicis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION