라틴어 문장 검색

Et nunc eo processit ratio ut nequaquam de omnibus, quae traditor pollicitus est, fallat, et in eo quod spopondi magnum illi praemium conferre me paratum inveniat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:9)
Sansadonias nuntia mittere negat sed pannum latissimum nigerrimi et horrendi coloris, [0508B] in summitate hastarum praefixum, in culmine suae arcis erigere pollicetur, deinde horrisona buccina vehementer perstrepere et ita gentiles certos reddere de apparatu belli Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:8)
et auxilium, quod pollicitus esset, cur in tanta necessitate exhibere neglexerit, cum in aliquo eos fallaces aut seductores adhuc invenire nequiverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:2)
Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:4)
sed comitem Reymundum non alia de causa hanc collectionem adversariorum [0530D] ficte asseruisse, et ipsos nunc ad auxilium invitasse, nisi ut pecunias acciperet, quas in liberationem suam polliciti sunt habitatores Gybel, ut Christianos cautela sua ab obsidione murorum averteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:13)
et sic Dominum coeli, apud quem non est iniquitas, venia et confessione delictorum vestrorum [0571A] purgati, facite vobis placabilem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:10)
Sic itaque eo adhortante ad compunctionem cordis, et veniam culparum suarum, lacrymis profusis in unam eriguntur voluntatem ad urbis obsidionem, rursumque componentes machinam et tormenta lapidum, longa tempora circa muros expleverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:4)
quoniam hoc tempore, sicut pollicitus fuerat, peregrinis Venetiarum nulla affabilitate potuit communicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:7)
Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:1)
Et si defecerit consensu, veniam da ei, et ne spernaseum in tua virtute.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:10)
Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit, Pollicitis oris quamquam videantur amoris, Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:10)
Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sedcum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorarenon cessant;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:2)
At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc facturampromittens nihil profecit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:23)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION