라틴어 문장 검색

est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:5)
Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:1)
nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)
In quo tamen in primis, quo quisque animo, studio, benivolentia fecerit, ponderandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:2)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:4)
Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:1)
Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:2)
non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:4)
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:1)
Numerus autem in continuatione nullus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:1)
Quod si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:3)
Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:3)
Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:6)
Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION