라틴어 문장 검색

iisque permissum vastare, urere, trahere praedas, dum populatio lucem intra sisteretur noctemque in castris tutam et vigilem capesserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장2)
luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장3)
in qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장2)
rari excursus et fortuita pugna.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:3)
et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:3)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
undique populatio et caedes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장4)
nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 6:1)
Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 15:1)
Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM 2:1)
Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 11:1)
Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:1)
Tum illis ad populationes agrorum, his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 7:2)
Sed ubi pax fluminis redit, et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 28:1)
Abstulit excursus et fauces aequoris hosti;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION