라틴어 문장 검색

verum etiam dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis naturalibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:6)
Hoc enim non sequitur ex principiis geometriae, quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente, scilicet primum motum et mundum esse aeternum potest stare cum principiis geometriae et omnibus suis conclusionibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:2)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
Numquid omnes passiones [possibiles] in magnitudine eodem modo essent demonstrabiles de suis substantiis et per easdem causas, etiam si mundus esset aeternus, sicut et si mundus esset novus?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:5)
Rationes ad partem oppositam gratia conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 88:1)
Ex his ergo apparet quod philosophum dicere aliquid esse possibile vel impossibile, hoc est illud:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:1)
dicere esse possibile vel impossibile per rationes investigabiles ab homine.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:2)
Nec propter hoc contradicit fidei, quia ipse dicit hoc non esse possibile secundum causas naturales.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:11)
Fides autem nostra dicit hoc esse possibile per causam superiorem quae est principium et finis nostrae fidei, Deus gloriosus et benedictus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:13)
Illud enim falsum est, quia christianus concedit conclusionem per rationes philosophicas conclusam non posse aliter se habere per illa per quae concluditur, et si concludatur per causas naturales.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:6)
Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini possibile, per rationem investigemus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:3)
Summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum optimam suam virtutem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:4)
Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:8)
Summum autem bonum quod est homini possibile secundum potentiam intellectus speculativam est cognitio veri et delectatio in eodem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:2)
Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION