라틴어 문장 검색

omnia quae nunc si primum mortalibus essent ex improviso si sint obiecta repente, quid magis his rebus poterat mirabile dici, aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:16)
docere hoc poterat ille homines paene agrestes et apud imperitos audebat haec dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:5)
cum munere functus ad aras constitit et timide, si di dare cuncta potestis, sit coniunx, opto (non ausus eburnea virgo dicere) Pygmalion similis mea dixit eburnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 33:2)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:4)
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장4)
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 128)
Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:2)
Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장9)
Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 17:2)
Poterat ob hoc moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum puri oris ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:3)
Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt,nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quamhabere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilquepulcrius quam morum similitudo bonorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:5)
possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere.
(아풀레이우스, 변명 42:3)
cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum , si idem adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 2:1)
equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION