라틴어 문장 검색

Et ecce, primo noctis facto silentio, idem comes Reymundus, nescio qua formidine correptus et vitae diffisus, cum omnibus suis et cunctis Turcopolis imperatoris, equos frenis ac sellis stravit, fugamque iniit, ac tota nocte illa fugiendo, iter per montana et invia loca accelerans, ad castellum imperatoris, Pulveral nomine, venisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:9)
Vix arma sunt deposita, vix equi frenis et sellis spoliati, et ecce quinque Turci adsunt in castris regis facto vespere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:1)
sedet in foribus domus in sella, palam in plateis advocans praetereuntes (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:5)
Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 12:1)
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
Et cum introisset imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 11:1)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum limina deterentes, et aut inter discordantes amicos, aut propinquantes, vel affines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:1)
illa in domo paterno fugiens, rex equo sedens iocando eam insecutus scapulas superliminare et pectus sella equi attrivit eumque valide confregit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:3)
Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit, Ista quidem uestit aureus arma decor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:1)
Dic, sodes, ubi sella nitens, ubi nobile frenum?
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:13)
cardines ad foramina resident, postes ad repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:2)
"Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:20)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
Allata una sella est, quae in erat, atque dum aliae , apposita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION