라틴어 문장 검색

Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:1)
Postremo obseratis portis praecaute vetantibusque tribunis, egredi nequeuntes, frendebant ut bestiae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 3:1)
postremo fervente certaminum mole, et propinquante iam vespera, inter machinas plures admotus aries robustissimus, orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 5:2)
Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 12:1)
Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:1)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 6:1)
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta discretum celsitudine) concremarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 3:1)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:5)
Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 9:1)
Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 3:1)
Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 4:1)
Postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 3:1)
Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION