라틴어 문장 검색

habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 6:2)
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 13 4:4)
factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 1:3)
sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:2)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 2:2)
quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:5)
'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:3)
alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장2)
atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:5)
sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장4)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:3)
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION