라틴어 문장 검색

Similiter et illos qui mundum istum visibilem summum Deum esse opinantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens, ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:8)
Ita loquens David in psalmo tres spiritus postulat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:7)
Inveniet etiam ibidem, quod cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instructi in litteris pudice fores frangerent, admonuisse tibicinem ut spondeum caneret dicitur Pythagoras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:1)
Idem et coapostolus ejus Paulus admonens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:33)
Aliter admonendi sunt hujus saeculi sapientes, atque aliter hebetes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:28)
de quibus recte Apostolus admonet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:12)
Habet enim humanas rationes etiam conditor rationis ipse, quibus animalium hominum ora obstruere possit, qui nos per Sapientiam admonet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:18)
Velle itaque Deus duobus modis dicitur, aut secundum scilicet providentiae suae ordinationem, secundum quod scilicet aliquid disponit apud se ac deliberat statuitque in sua providentia, ut sic postmodum compleat, aut secundum consilii adhortationem vel approbationem qua unumquemque ad hoc admonet, quod per gratiam suam remunerare paratus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:44)
Putas orationem meam in hoc quoque efficaciam non habere, si hoc me a Patre oporteret postulare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:18)
Nam omnes simul iussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti martyris furtive ingredi, non reducens ad memoriam , quod Dominus per prophetam admonet:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:13)
Non in te quidem illa perficitur aetas, qua digne possis amorem alicuius postulare prudentis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:2)
Si absque gravi labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum, multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)
Si igitur mihi praestare velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi poteritis iusta ratione negare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 2:1)
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Si concesseritis postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION