라틴어 문장 검색

et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:16)
"habes exoptatam occasionem et voto diutino potiris."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:9)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
"at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:16)
"Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:9)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
Enim nobis anus illa recens hordeum affatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia et quidem solus potitus saliares se cenasse cenas crederet:
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:2)
"laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:3)
"quidem, quae natu maiores sumus, maritis advenis ancillae deditae, extorres et Lare et ipsa patria degamus longe parentum velut exulantes, haec autem novissima, quam fetu satiante postremus partum effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia novit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권68)
"hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te, scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권181)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:18)
Sic ille, sed nos plurifariam vulnerati reliquam viam capessimus, alius lapidis, alius morsus vulnera referentes, universi tamen saucii.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:12)
Ac dum pabulo nostro suaque cura refecti sarcinulis quisque sumptis suis viam capessunt, clamore primum nominatim cientes illum iuvenem frequenter inclamant;
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:3)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION