라틴어 문장 검색

nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges necessitate constrictas studiosis dicendi feram:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:1)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:1)
ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius civitatis ultro derideant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:2)
" Leges," inquit, " ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:1)
Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:5)
et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
나는 하느님을 위하여 살려고, 율법과 관련해서는 이미 율법으로 말미암아 죽었습니다. 나는 그리스도와 함께 십자가에 못 박혔습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 2장19)
Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.
정말 저자는 ‘차우 라차우 차우 라차우 카우 라카우 카우 라카우 즈에르 삼 즈에르 삼’이라고 말해 댄다.” (불가타 성경, 이사야서, 28장10)
Et erit eis verbum Domini: " Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi ", ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur.
그래서 주님께서는 그들에게 “차우 라차우 차우 라차우 카우 라카우 카우 라카우 즈에르 삼 즈에르 삼”이라고 말씀하시리니 그들이 가다가 뒤로 넘어져 다치고 덫에 걸려 포로로 잡히게 하시려는 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 28장13)
Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est.
이렇게 하여 요셉은 이집트의 농토에 관하여 오늘날까지 유효한 법을 만들었다. 곧 오분의 일이 파라오에게 속한다는 것이다. 다만 사제들의 농토만은 파라오의 차지가 되지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 47장26)
Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
그러나 산파들은 하느님을 경외하는 마음에서, 이집트 임금이 그들에게 분부한 대로 하지 않고 사내아이들을 살려 주었다. (불가타 성경, 탈출기, 1장17)
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ".
이 법은 본토인에게나 너희 가운데에 머무르는 이방인에게나 동일하다.” (불가타 성경, 탈출기, 12장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION