라틴어 문장 검색

"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 82)
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)
simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 252:1)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)
navium longarum species in flumine Tarracinae quae nullae erant visas, et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 565:3)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)
exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 443:1)
sed foris concrepuit nostra:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 2108)
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 256)
sed foris concrepuit, atque eapse eccam egreditur foras:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 111)
sed concrepuerunt fores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 289)

SEARCH

MENU NAVIGATION