-
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
-
At tibi nos (quando non proderit ista silere, A quibus omne aevi senium sua fama repellit,) Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:59)
-
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
-
quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:2)
-
etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet nec quicquam nisi de dignatione laborat.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:6)
-
posthac quicquid scripsero tibi praeconium deferam.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:2)
-
atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei p. maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 9:6)
-
rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 1:2)
-
eumque addictum iam totum puto esse Calvi Licini Hipponacteo praeconio.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 1:11)
-
quid enim formae praeconia feci?
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 127)
-
delectant etiam castas praeconia formae;
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:442)
-
nos facimus placitae late praeconia formae:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 113:1)
-
talia caelestes fieri praeconia gaudent, ut sua quid valeant numina teste probent.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 138)
-
hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra vera, vide famae quod tuearis opus.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 121)
-
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, neve sit actorum fama caduca cavent.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 821)