라틴어 문장 검색

in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
(아풀레이우스, 변명 76:11)
"nam per omnium ora populorum passim discurrens sic man- datae praedicationis munus exsequebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:52)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:8)
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires, quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait:
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:4)
Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei servitium contulerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 2:1)
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:1)
Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:13)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
(불가타 성경, 집회서, 36장17)
" Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".
(불가타 성경, 요나서, 3장2)
Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장9)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장11)
Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:16)
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION