라틴어 문장 검색

Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 29장1)
Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 38장2)
Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장1)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
pars tertia mundi unius praedonis ager.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:102)
ite recepturi, praedo quem sustulit, axem ereptumque Notum;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:305)
nitidis quisquis te sensibus hausit, inruet intrepidus flammis, hiberna secabit aequora, confertos hostes superabit inermis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:99)
Italiamne feram furiis praedonis acerbi subiectam?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:210)
comprime ferales torvi praedonis habenas!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:151)
sic avidus praedo iam non per singula saevit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:161)
quis ferat armatum, quem non superavit inermem?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:175)
truculentos ingerit ursis praedonesque lupis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:285)
plus egit inermis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:12)
praedonem lembo profugum ventisque repulsum suscepit merito fatalis Tabraca portu expertum quod nulla tuis elementa paterent hostibus, et laetae passurum iurgia plebis fracturumque reos humili sub iudice vultus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:187)

SEARCH

MENU NAVIGATION