라틴어 문장 검색

sed, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 74:2)
quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum, per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 174:2)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
profectus cum quantum accelerare poterat maturasset, ad portum quem Megisten vocant praegressos consequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 250:1)
postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 22:1)
ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 295:1)
pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 362:1)
inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:1)
praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 160:2)
* * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION