라틴어 문장 검색

"praematura,"
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 10:16)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:7)
Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.7)
Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens, tunc paululum reuiuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:4)
sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.7)
nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, quia praemature vita careo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2146)
utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION