라틴어 문장 검색

Postremo, etiamsi multo infirmior et obscurior aura spei ab ista Nova Continente spiraverit, tamen omnino experiendum esse (nisi velimus animi esse plane abjecti) statuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:1)
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:2)
Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:11)
Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in vicino.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:12)
In tribus autem illis instantiis quae superius dictae sunt, praenotio perspicua est et certa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:13)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
ut inter artificiales materias vix inveniatur simile aliquod, sed sit plane monodicum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:15)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Esset enim certe virtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:6)
Atque hoc, cum similibus, nobis quandoque dubitationem peperit plane monstrosam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:1)
Is est, per quem corpora, quando versantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:2)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)
19. Sit Motus Decimus Nonus et postremus, motus ille cui vix nomen motus competit, et tamen est plane motus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:1)
Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION