라틴어 문장 검색

sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장23)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
(12) Si dicas, quod fatum est ordo praescientiae divinae, hoc non repugnat his quae dicta sunt, quoniam praescientia divina ea quae praeordinavit, exsequitur et administrat ministerio causarum naturalium, et explicitus ordo esse et vitae ab huismodi causis fatum vocatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 13:1)
"In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens, " Ergo invindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibusnegotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæsunt, si commode fieri possunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:6)
Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION