라틴어 문장 검색

ni occupetur inpotens animus, res novaturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 2:2)
ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 45)
tu quoque, impotens, noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 86)
Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur, iamque nimius et inpotens altero tribunatu secunda plebe volitaret,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 2:1)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)
sunt enim multa quae pro locis intelleguntur, ut 'inpotens' et satis et minus et nihil potens significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5027)
sive erycis fines Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5701)
et sui gratia praepotens et matris auxilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5942)
exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1136)
dives avis maioribus praepotens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2011)
seditione potens praepotens in movenda, non in conprimenda seditione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:2)
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 68:1)
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:1)
quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" - illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION